- MATRES
- MATRESapud Plut. Marcello, quem locum attulimus voce Enguium, Ciceroni in Verrem IV. singulariter effertur, Matris Magnae fanum apud Enguinos est.Ea est Mater Idaea; et Deorum Mater, vide eundem in Verrem et Ioh. Marshamum sec. III. ubi de Θεοπτίᾳ, ac Sec. IX. ubi de Cadmo, it hîc ubi de Cybele. Fuêre autem hae Epiphaniae seu Manifestationes (quales Matrum praedicat Euguium nobilitâsse Plutarchus) Deorum patriorum maxime et domesticorum. Dio Chrysostomus orat. Tarsic. I. Dicunt, conditores, Heroas ac Deos urbes suas frequenter adire in festis et diebus sollennibus; aliis autem inconspicuos esse. Guiusmodi apparitiones illi signis subitis et insolitô delubri splendore testabantur. Claudian. Raptu l. 1.Iam mihi cernuntur trepidis delubra moveriSedbus, et clarum dispergere culmina lumen,Adventum testata Dei ——Vide quoque voce Epiphanes, et Epiphania. Addo saltem, Deorum Matris primam ἐπιφάνειαν in Cybelis Phrygiae monte, contigisse Annô Atticô 77. regnante Athenis Erichthoniô. In nummis, triplex Deae Schema, Stantis, Sedentis, Aurigantis. Vide et Cybele, ac de cultu eius plura apud praefatum Equitem Illustr. Sec. IX.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.